Bulle du 6 février 1137
Innocent II à Brice, évêque de Nantes
Archives départementales Loire-Atlantique, G 2 Supplément (fonds du chapître de la cathédrale entré aux Archives départementales à la suite de l’incendie du 15 juin 1944) |
||||||||||||||||||||
Bulla Constitutionis Innocentii II INNOCENTIUS EPISCOPUS SERVUS SERVORUM DEI. VENERABILI FRATRI BRICIO EPISCOPO ET DILECTIS FILIIS WIDONI, BERNARDO, ERNALDO, DANIELI, LORCARIO [sc. PORCARIO] GUILLELMO, PHILIPPO ECCLESIAE NANNETENSIS CANONICIS CONSTITUTIS EORUMQUE SUCCESSORIBUS CANONICE SUBSTITUENDIS IN PERPETUUM. Pastorialis officii est vineam summi patris familias diligenter excolere et ad eius incrementum atque meliorationem propensius laborare. Quod ergo, venerabilis frater Brici episcope, ad decus et gloriam Nannetensis Ecclesiae in tua episcopali sede canonicorum numerum augmentasti et de bonis Ecclesiae tuae eisdem sustentationem canonice contulisti gratum habemus atque ad ipsum praesentis scripti pagina confirmamus, in qua nimirum quarundam possessionum nomina propriis duximus exprimenda vocabulis, quidquid sciliret in solemnitate Pentecostis de oblationibus praefatae Ecclesiae tibi annualiter competebat.
Dimidiam quoque partem cimiterii sancti Petri et de his quae ex
ablationibus vinetium seu morientium eidem loco proveniunt. Communem
cum caeteris Canonicis portionem. Ecclesias etiam sancti Saturnini,
sanctae Mariae et sancti Vincentii infra muros sitas cum appendiciis
earum, et dimidiam partem oblationum quae ad tuum jus episcopale in
Ecclesiarum dedicationibus pertinebant. Ecclesiam Sancti Donatii
quae in Aurelianensi sita est civitate cum burgo, molendino et
vineis tibi pertinentibus. Vineam albam quam tu ipse plantari
fecisse dinosceris. Vineam Guillelmi Canonici cognomento Facilionis
totamque possessionem Lamberti servientis tui excepto uno curtillo,
vineam quem quatuor Capellanis ipse dedisti. Vineam quoque Rainerii
Arguuel et vineam de Carcoith quae fuit Hervei servientis. Vineam de
Gorbellaria quam tuo tempore adquisisti. Domum insuper Guillelmi
[Ficladis, Fichois?], domumque
Porcherii et quidquid juris in tribus Ecclesiis de Clitione idem
Porcherius habere solebat. Ecclesiam Sanctae Lu[z]iae
de Capite Salii cum burgo et decima eiusdem parochiae. Capellaniam
Ecclesiae de Carquefol cum illa parte decimae quam Guillelmus
Arscoidi filius possidebat. Ecclesiam sancti Medardi de deserto cum
decima totius parochiae. Ecclesiam sancti Hermelandi de capella
sitam super Herdan cum omnibus appendiciis suis. Ecclesiam sancti
Leodegardi de Ornaldo. Ecclesiam sancti Symphoriani de Trilieriis
cum omnibus redditibus earum excepta dimidia parte decimarum quae de
jure Episcopi Nannetensis existit.
|
Datum Pisis per manu Aimerici sanctae Romanae Ecclesiae
Cardinalis et Cancellarii[16]
VIII Idus febr. Indict. XV Incarnationis |
========
[9]
Né à Pisa, légat en France
en 1134
[2]
Gerardus Cacciaminici de Bologna, le futur pape Lucius
II.
[10]
Autrefois chanoine de
Reims, contemporaine de Geoffroy de Chalons et Guillaume de
Saint-Thierry, qui entra l’ordre Cistercien à Pontigny
(entre 1125 et 1128)
[3]
Français, allié de Bernard de
Claivaux
[11]
Inconnu
[4]
Gregorio Papareschi di Guidoni, né avant 1116, mort le
24 septembre 1143 à Rome
[12]
Inconnu
[5]
Peu connu, mort en 1137
[13]
Français, allié de Bernard
de Clairvaux
[6]
Romain, ami de Bernard de
Clairvaux
[14]
Peu connu, mort en 1137 ?
[7]
Probablement de Gênes, moine de Clairvaux jusqu'à 1132
[15]
Autrefois maître de Chartes, chanoine de Saint-Victor et
disciple de Gilbert de la Porrée
[8]
Allemand
[16]
Français, venant de la Bourgogne,
ami de Pierre le Vénérable et Bernard de Clairvaux